Latin
156.36 to 156.66
Marko Marulić, Repertorium 156.36-66
Unproofread scanNot analysed yet
Sal apponendum, quod iustitię admoneat: quicquid enim occupauerit, seruat. Animatum nihil comedendum . Aristophon de Pythagoricis ait: "Comedunt olera et aquam in potu sumunt; pediculos et palium atque squalorem nemo alius perferre posset . Andron Argiuus, ut ait Aristoteles, per arida Lybię loca absque potu iter agebat . Cilices ieiuniis gaudent . Vinum modice sumptum firmat ac roborat, immodice, statum mentis euertit; idem de cibo . Timon nullum prandii tempus obseruabat . Epicureorum in cibo ac potu parcitas . Sapores simplices: panis cibarius et aqua. Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit . Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit . Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima . Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe . Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti . Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt . Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito . Non facile dexteram iniiciendam . Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur . Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent . Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo uenisti?" . Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem . Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis . Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat . Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam . Corpus geometrię ratione constare dixit Plato . Corpus . Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt .