Latin
191.443 to 191.451
Marko Marulić, Repertorium 191.443-451
Unproofread scanNot analysed yet
Dabis ueritatem Iacob, misericordiam Abraham, quę iurasti patribus nostris a diebus antiquis . Vincula tua dirumpam. Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem. . . Belial uniuersus interiit . Veniens ueniet, et non tardabit. Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan etc. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo . Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, quia iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Attenuabit omnes deos terrę; et adorabunt eum uiri de loco suo . Veniet Desyderatus cunctis gentibus. In die illa assumam te, Zorobabel, serue meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Item de tempore Christi . Post gloriam misit me ad gentes, quę spoliauerunt uos. Ecce ego adducam seruum meum Orientem, quia ecce lapis super lapidem unum VII oculi etc. . Ecce uir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur, et ędificabit templum Domino etc. Hęc dicit Dominus: Zelatus sum Syon zelo magno etc. . Vadam et ego etc. Exulta satis, filia Syon; iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendenssuper asinam et super pullum, filium asinę etc. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Ex ipso angulus, id est faciens utraque unum . Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam; et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti quem uos uultis. Ecce uenit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem aduentus eius, et quis stabit ad uidendum eum? .