Latin
192.1 to 192.38
Marko Marulić, Repertorium 192.1-38
Unproofread scanNot analysed yet
DEVS. Christi diuinitas. Natum in Bethlem Magi adorant, aurum offerunt regi, thus Deo, myrrham homini. Angelus ad Ioseph: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum II. Ioannes: Qui autem post me uenturus est, fortior me est. Baptizato Iesu cęli aperti sunt, Spiritus Sanctus in specie columbę apparuit, uox Patris de cęlo audita est III. Demoniacos, lunaticos, paraliticos curauit IIII. Admirantur super doctrina eius. Erat docens sicut potestatem habens VII. Descendens de monte leprosum curauit, Capharnaum seruum centurionis paraliticum, socrum Petri domi febricitantem tactu manus sanauit. Demonia uerbo eiecit. Venti et mare obediunt ei. Demonia eum confitentur filium Dei, et se ab eo ante tempus torqueri clamant VIII. Paralitico sanato peccata dimittit. Vidit cogitationes eorum. Iairi filiam defunctam suscitat. Emoroissam tactu fimbrię sanauit VIIII. Potestatem dat discipulis eiiciendi spiritus et curandi langores. Prophetat de persecutionibus eorum X. Cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Confiteor tibi, Pater, Domine cęli et terrę. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Nemo nouit Filium, nisi Pater XI. Iesus autem sciens cogitationes eorum. Prędicit de sua resurectione exemplo Ionę XII. Mirantur unde huic sapientia et uirtutes XIII. De V panibus V milia hominum saciat. Venit ad discipulos? ambulans super mare. In naui adorantes eum dicunt: Vere Filius Dei es. In Genezareth infirmi tacta fimbria sanatur XIIII. Secus mare Galileę in monte sanat mutos, cęcos, claudos, debiles, turbę mirantur. Septem panibus IIII milia hominum saciat XV. Respondet cogitationibus discipulorum. Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei uiui. Petro dat claues regni cęlorum. Futura de se prędicit XVI. In monte excelso transfiguratur.