Latin
219.1 to 219.53
Marko Marulić, Repertorium 219.1-53
Unproofread scanNot analysed yet
Diligentia. Sollicitudo . . Derisio. Noli arguere derisorem, ne oderit te . Qui annuit oculis, dabit dolorem . Quęrit derisor sapientiam, et non inueniet . Ne attingas terminos paruulorum . Ne scandalizes fidelem . Irrisor diuinorum . Non sedi in concilio ludentium . Deformis. Esau hispidus, Helias pilosus . Docilis. 2 Inter accipere et discere . Quod noua testa capit . Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam . Inter bonum indoctum et doctum malum . Auditor humilis . Qui per negligentiam dediscit . Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam . Dolus. Stropha, technę, collibistę, tragemmata 168. Interrogator malignus . Iudę osculum . Methodias eius, id est adinuentiones uel uersutias . Malignus incidet in foueam, quam fecit . Labia dolosa . Nec iurauit in dolo proximo suo . Mihi quidem pacifica loquebantur, et in ira dolos cogitabant . Sicut nouacula acuta fecisti dolum . Diuitię. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini . Diuitię obliuionem inducunt Dei . Diuitię tuę et thesauri tui et multiplex instrumentum . Ptolomeus Philadelphus Berenicen filiam Antiocho uxorem dedit cum infinitis milibus auri argentique dotis nomine, unde dictus Pherno phorus, id est dotalis . Non potestis Deo seruire et mamonę . Diues difficile intrabit in regnum cęlorum . Diuitibus pręcipe non superbire neque sperare in incerto diuitiaum . Bona . Mala et bona non in diuitiis et pressuris, sed in uitiis et uirtutibus . Diuitię bonum non ualent appellari. Satis habent, si non dicantur malum . Non proderunt thesauri impietatis . Qui confidit in diuitiis, corruet . Est quasi diues cumnihil habeat et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit . Diues stultus . Diuitię bona . Diues et pauper obuiauerunt sibi, utriusque operator est Dominus . Noli laborare, ut diteris . Supergressus sum opibus omnes. Hęres incertus . Diuitię conseruatę in malum domini sui . Diues auarus . Sapientia maior diuitiis . Sedet in insidiis cum diuitibus . Contra impios diuites Deum ignorantes .