Latin
219.54 to 219.105
Marko Marulić, Repertorium 219.54-105
Unproofread scanNot analysed yet
Diuites eguerunt et esurierunt . Diuitię spiritales. Inhabita terram, et pasceris in diuitiis eius . Qui confidunt in uirtute sua, et in multitudine diuitiarum gloriantur, relinquent alienis diuitias suas. Ne timueris, cum diues factus fuerit homo . Sperauit in multitudine diuitiarum suarum et pręualuit in uanitate sua . Diuitię si affluant, nolite cor apponere . Prodiit quasi ex adipe inquitas eorum . Ecce ipsi peccatores et abundantes in sęculo obtinuerunt diuitias. Imaginem ipsorum ad nihilum rediges . Dormierunt somnium suum et nihil inuenerunt . Iniquus mamona. Diues aut iniquus aut hęres iniqui . Diabolus diuitias promittit, Christus exigit paupertatem . Dolor. Compunctio cordis, lachrymę, caluicium . Mulieres plangentes Adonidem . Lugentes solent abiicere calciamenta. Gręci perilimia uocant cibos, quos lugentes a consolatoribus accipiunt . Qui plangitur, adhuc curę est ei, a quo plangitur . Peccator plangendus . Lugendi peccatores . . Dionysius dicebat dolorem non esse malum. Postquam infirmatus est, summum esse malum dixit . Beati lugentes . Defecit in dolore uita mea . Verum tamen uane conturbatur omnis homo . Fuerunt mihi lachyme meę panes . Degener. Lapsus de bono ad malum . Quomodo obscuratum est aurum . Si auerterit se iustus a iustitia . Typice ad animam lapsam . De uirtutibus prolapsus ad uitia . Si arbor bona non potest malos fructus facere, quomodo Moyses peccauit et Dauid et Petrus, qui erant arbores bonę . Quia eleuans allisisti me . Petierunt carnem, et uenit coturnix . Defensor causę . Scuto bonę uoluntatis tuę coronasti nos . Defendes a conturbatione hominum . Desperatio. Nihil execrabilius desperatione . Donum. Munerum genera . Discordia. Si Sathanas Sathanam eiicit . Discordię autor . Barrabas sediciosus . DEVS. Membra et affectus tropice Deo asscribuntur, non proprie . Tropice Deus dicitur facere mala . Recordatio in Deo quomodo intelligitur . Maiestas Dei . Homo pro Deo Patre . Adonai. Tetragramaton, id est ineffabile . Pater et Filius Deus . Sancta Trinitas . . Deus circumfusus et infusus .