Latin
PLINIVS
Marko Marulić, Repertorium 273
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna inuocatur, et accusatur etc. . Fortuna diuersa Macedonię . Fortuna sine flore multis . Ex seruis uenaliciis prętoria ornamenta adepti . Foelix. Mortalium nemo foelix . Quę spectatissime floreant, celerrime marcescere . Polycratis annulus capto relatus pisce . De eodem liber XXXVI, caput I . Fides. Pugnauit aduersus latronem canis pro domino suo . Occiso Scytharum regulo ex prouocatione dimicante, hostem, cum uictor ad spoliandum uenisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum . Interfecto Nicomede rege equus eius inedia uitam finiuit. Centaretrium e Galatis occiso Antiocho equum eius conscendisse, at illum pręcipitem in abrupta isse exanimatumque una. Hirundo detulit epistolam Fabio Pictori obsesso . Columbę annexas pedibus attulere epistolas in obsidione Mutinensi . Fortis. Tritanus Tritanique filius Aulus Iunius Valens, Fusius Saluius Atanatus, Caius Milo . Siquis comparet onera corporibus, uires pręcipue formicis . Fortissimi, quibus cor hirtum, sicut Aristomeni Messenio, qui CCC occidit Lecedemonios . Animalia fortiora, quibus sanguis crassior . Echeneis stare cogit nauigia. Quod accidit in pugna Antonii Acciaca . Torpedo piscis, si attingatur, torpescere facit lacertos et pedes alligat. Alectoria gemma inuictum reddit; ea Milo dicitur usus . Formosus. Hominis corpus cubitorum XLVII . Orestes cubitorum VII, item Polio. Gabaram procerissimum uidit Plinius. Pusio et Secundilla grandi statura. Hermesias compositio est, qua usi liberos pulchros bonosque generant . Fur. Alutarium mulum semper comitatur sargus et coenum fodiente eo excitatum deuorat pabulum . Graculi monedulę, cui soli aui furacitas auri argentique pręcipue mira 10 est . Rutam furtiuam prouenire fertilius, apes uero minime . Frigidum. Salamandra ignem extinguit tactu . Per niuem ituris panaces semen bibere ac perungi eo precipiunt . Ferrum optimum uitę pessimumque instrumentum . Magni Pompei edictum, ne telum esset in Vrbe. Porsena foedus dedit populo Romano, ne ferro uterentur 11 nisi in agricultura . A ferro sanguis humanus se ulciscitur. Contactum nanque eo, celerius subinde rubiginem trahit.