Latin
STRABO
Marko Marulić, Repertorium 274
Unproofread scanNot analysed yet
Foelix. Polycrates annulum relato pisce recuperauit; a Persarum satrape suspensus est . Larmanacogas 12 Indus secunda diu usus fortuna, mutationem eius pręcauens, ridens se in rogum coniecit . Fides. Fideiussorem non fefellit lupus . Contra fallentem non est actio, ut qui credit, discat credere cautius . Frugalitas Massiliensium . Hermodorum eiecerunt Ephesii, quod uir frugi esset et ipsis dissimilis . Euthydamus opibus hęreditario acceptis dicendi facultatem et gloriam addidit . Viro frugi obiectum: Nec tecum uiuere possumus nec sine te. Indi in uictu frugales . Bragmanorum philosophi frugalissimi . Nabathei puniunt eum qui rem minuit, et qui auget, honoribus afficiunt . Fletus. Flendo uirum Arthemisia consumpta est . Fortissimi omnium Crotoniatę ex quibus Milo . Fortissimus in regem eligitur . Canes leone fortiores apud Indos . Idem . Formosus. Babylonii proceri pulchrique, cęterum rudes et imperiti rerum . Rex fit qui forma pręstat . Puer bimestris, si uenusta forma aparuerit, educatur, alioquin perimitur. Darius Longimanus omnium pulcherrimus . Fur. Auctolycus . Furtis omnino abstinentes Indi .