Latin
TVLLIVS IN TVSCVLANIS
Marko Marulić, Repertorium 280
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunę non esse uirtutem subiectam . Theophrastus accusatur, quod in Calistene suo laudarit illam sententiam: Vitam regit fortuna, non sapientia . Metrodorus: "Occupaui", inquit, "te, Fortuna, atque cępi omnesque aditus tuos interclusi, ut ad me aspirare non posses." Foelix. Zeno dicebat eum esse beatum qui pręsentibus uoluptatibus frueretur speraretque futuros . Beatus est qui animi ęgritudine caret, cum miser sit ei subiectus . Beatus eiusmodi tranquillitati maris comparatur . Beatus etiam dicitur qui ex maiore parte beatus est . Semper beati omnes boni . Qui dicendi sunt beati. Omen beatum est cui nihil deest . Omnes beati sunt uirtutis compotes. Beatum non oportet sollicitari metu. Sapiens semper beatus. Quibus rebus constet uir beatus . Zenocrates in sola uirtute uitam beatam ponit. Formosus. Magni refert, quali in corpore animi locati sunt . Pulchritudo corporis animi pulchritudini comparata . Forma corporis non habenda in bonis . Frugalitas. Frugalitati contrarium uitium est nequitia . Frugalitatis nomine uirtutes continentur . Hominem frugi omnia recte facere. Fletus. Angor fit ex interitu eius qui carus fuit . Moeror ęgritudo flebilis. Lugendi genera detestabilia .