Latin
TVLLIVS DE FINIBVS
Marko Marulić, Repertorium 281
Unproofread scanNot analysed yet
Foelicitas. Beata uita non depulsione mali, sed adeptione boni iudicatur . Beati interdum tristi constantia . Non est beata uita quę amitti potest . Epicurus ęque beatam dicit infinito tempore et modico . Stoicis uidetur non magis optabilior beata uita, si sit longa quam si sit breuis . Beatus nemo nisi bonus . An in minimis sit aliqua accessio . An bonum omne sit laudabile . Beata uita animi tranquillitas. Democritus . Beatam uitam etiam sine bonis corporis posse existere; illis tamen perfici . Theophrastus beatam uitam cum cruciatu corporis coniungi posse negat . Quis beatior, Quintus Metellus an Regulus . Quod beato non potest esse beatior. Polycratis Samii foelicitas . Beatum beato beatiorem fieri posse. Beatos in cognitione naturę uersaturos . Fides. Sextus Peduceus reddidit hęreditatem, cum retinere posset sine teste rogatus . Marcus Regulus hosti seruauit fidem . Formosus. Membra hominis alia ad usum, alia ad ornatum . Partes corporis uigere natura desyderat . Forma propter se expetenda . Bona corporis. Facinus egregium. Magna moliri causa minimi consequendi stultissimum esse .