Latin
AVLVS GELIVS
Marko Marulić, Repertorium 297
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna. Fati necessitas . Pręter naturam pręterque fatum . Felix. Bona, mala, indifferentia . Stoici et Peripatetici disertatio, in quo uita beata consistat . Fides. Quod Romanus populus pręcipue fidem coluit . Fortis. Milonis Crotoniensis interitus, nimium uiribus suis confidentis . Formosus. Statura Herculis quanto cęteris pręstet . Herodotus ait Horestis corpus sub terra inuentum longum cubita septem, id est pedes XII et quadrantem . Gręce: Et pulchras omnis inter clarissima fulget . Fur. Furti damnatus, qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat etc. . De puniendis furtis Catonis sententia. Item Solonis. Furta per lancem liciumque concepta. Quid sit furtum conceptum, quid oblatum . Furta licita apud Ęgyptios et Lacedemonios. Fures publici . Fur manifestus in seruitutem ei traditur, cui furtum factum est, nocturnum autem occidendi ius est . Frigidum. Cur oleum facile, uina difficulter congelascant, acetum fere nunquam, aquę fontium et fluuiorum sępe, mare nunquam . . Frugalitas insitio est rumoris boni . Fames. Quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt . Qua ratione aliquantisper tolerari inedia possit . Filii. De officio liberorum erga parentes, et an semper omnibus parentis iussis parendum sit . Liberos dixere etiam si unus sit filius . Quid sit adoptatio, quid arrogatio . Soror et frater unde dicti .