Latin
Vitę Plutarchi
Marko Marulić, Repertorium 298
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna mutata Croesus Solonis sapientiam laudauit, quem ante despexerat . Fortunę muliebris templum . Instabilitas rerum humanarum . Fragilitas humana . Scyllę fortuna urbibus retia circumponens . Nuncio litteras ad Dionysium ferenti atque obdormienti lupus intercępit . Voluitur assidua mea fortuna rota etc. Apud Sophoclem Menelaus . Sui cuique mores fingunt fortunam . Felix. Proculus iurauit se uidisse Romulum cum armis in cęlum ferri . Solon Telum Croeso feliciorem esse duxit . Fragilitatis humanę prosperis in rebus nimia obliuio est . Insulę beatę. Campi Elysii . Qui bene uiuant, nondum esse fortunatos, qui gloriose interierunt, eos iam beatos esse . Fides. Lycurgus cum Spartę regeret, fratri succedens, postquam uxorem eius masculam sobolem edidisse audiuit, declarauit regnum pueri esse, et cum adoleuisset cęssit. Puero Charilaus nomen inditum . Fabius fidem hosti seruauit . Fideles serui Cornutum seruauere, cum pro eo cadauer suspensum Marii satellitibus ostendentes illos elusissent . Agesilai fidei hostes credebant . Alexander fidens non respuit Philippi medici potionem, cum per litteras a Parmenone missas ab eo cauere iuberetur . Catonis fides in testificando . Dionysius Platoni soli confidebat . Formosus. Alcibiades inter Athenienses forma pręstitit . Anthei gygantis corpus LXX cubitorum . Nicias seruum manumisit cum formam eius laudasset populus . Porus elephanto insidens . Stasicrates montem Thracię Athon in hominis figuram effingi posse dixit . Demetrius Antigoni filius forma insignis . Democles ob formę decorem pulcher cognominatus, in feruentem balnei aquam se proiiciens uim Demetrii et uitam simul effugit . Furari licet apud Lacones. Deprehensi multantur . Gylippus pecuniarum partem subduxit e sacculis quos a Lysandro missos ferebat ad ephoros, multas sub tegulis cubare noctuas . Demosthenis dicta in furem nomine Ferreum . Claudii modestia in Ouinium furem . Fama. Aristodemus cum Antigono filii Demetrii contra Ptolomeum uictoriam cunctando nuntiasset, tarditatis poenam tulit, pręmii dilationem . Fames. Demetrio Athenas obsidente pro mure capiendo, qui mortuus e tecto cecidit, pater cum filio decertauit. Philosophus Epicurus faba familiam nutriuit . Filii Spartani non nutriebantur a genitoribus sed in locum Leschem deportati publice educabantur . Qui annum excesserant, irenę, natu grandiores, milirenę dicti . Solon statuit filium non debere patri uitę necessaria, a quo nullam artem accepisset . Metheon filio timens ad bellum proficiscenti ędes incendit, et ea miseratione filii missionem impetrauit . Themistoclis iocus de filio, quod potentia Gręcos omnes anteiret; nam Gręcis Athenienses, se Atheniensibus, sibi matrem, matri filium imperare . Cleomenis in matrem reuerentia . Artoxerxes matrem deprehensam quę uxorem suam ueneno appetierit, non est ultus, et uolentem misit Babylonem . Chrysippus "Quis patrem laudabit", inquit, "nisi probi liberi?" . Attici pietas erga matrem et sororem . Festum. Oscophoria a ferendis ramis dicta . Lupercalia expiationis causa . Nonę capratinę ,.