Latin
300.48 to 300.53
Marko Marulić, Repertorium 300.48-53
Unproofread scanNot analysed yet
Festa. Menedemus cum aliis philosophis a Nicocreonte, Cypri rege, ad menstruam celebritatem uocatus dixisse fertur: Siquidem honesta est eiusmodi uirorum congregatio, quotidie sunt festa celebranda, sin minus, superflue quoque modo celebratur . Diogenes Dionysiaca et certamina magna miracula stultorum dicebat . Finis Finis quadriparitus: legitimus, naturalis, arte constans et forte . Diogenes legerat quidem diutissime, cum ad finem libri nihil ultra scriptum esse ostenderet: Bono, inquit, este animo, uiri, terram intueor .