Latin
QVINTVS CVRTIVS
Marko Marulić, Repertorium 301
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna. Nunquam diu eodem uestigio stare fortunam . Fatum ineuitabile . Humana negocia multo ante destinata non posse mutari . Arbores magnas diu crescere, una hora extirpari . Fortuna lubrica et sine pedibus . Felicitas. Homines, cum se permisere fortunę, etiam naturam dediscere . Fragilitatis humanę nimia in prosperis rebus obliuio est . Res secundę Alexandri naturam commutarunt. Raro quisquam erga bona sua satis cautus est . Fides. Scythę colendo fidem iurant . Fortis. Lysimachum, cum leoni occurreret, Alexander repulit et adiecit tam a semet quam a Lysimacho leonem interfici posse . Porus neminem se fortiorem existimabat . Formosus. Hominibus barbaris in corporum maiestate ueneratio est. Magnorumque operum non alios capaces putant quam quos eximia specie donare natura dignata est . Roxane uirgo quam Alexanderduxit uxorem eius forma captus . Porus rex humanę magnitudinis propemodum excesserat formam . Fama. Nunquam ad liquidum fama perducitur. Omnia illa tradente maiora sunt uero .