Latin
33.191 to 33.207
Marko Marulić, Repertorium 33.191-207
Unproofread scanNot analysed yet
Septem uacationis genera: somno, sincopa, humore melancholico, temperata complexione, solitudine, admiratione, castitate . Ab artium et gubernationis industria. Quattuor hominis dotes in artibus. Signum ab effectu miraculorum . Quęstiones de miraculis animę. Comparatio luminis ad animam, in angusto quiescit et amplissima implet . Quod anima Deus fieri nititur, ostenditur per XII signa. Anima appetit primum uerum et primum bonum . Animus conatur omnia fieri, item facere omnia et omnia superare. Homo affectat ubique esse et esse semper . Cupimus IIII Dei uirtutes assequi, id est ut simus prouidi, iusti, fortes, temperati . Animus summam expetit opulentiam et uoluptatem. Colimus nos ipsos ac Deum. Animus a uitiis abhorret . Religio humano generi propria. Contra Lucretium dicentem, quod religio non procedat a iudicio naturali . Cleombroto usque adeo persuasum fuit immortalem esse animam, ut se hac uita alterius uitę amore priuauerit, et Demosthenes etc. Contra Lucretium asserentem, quod ueneratio diuinorum a consilio humano nascatur. Contra illos qui aiunt, quod homines ad religionem ferantur a syderibus . Quęstiones quinque de anima. Vtrum sit unus cunctorum hominum intellectus. Contra Aueroem. Quod mens sit forma corporis, patet ex ordine naturę . Quomodo mens proprinquat corpori. Quomodo mens adsit corpori. Anima tota in qualibet corporis parte. Quomodo mens insit corpori . Quod mens sit forma corporis, patet ex opinionibus actionibusque humanis. Ratio prima, quia homo est animal rationale, quia homo intelligit . Animam esse formam. Animę diffinitio. Ratio tertia: quia homo libere se ipsum mouet. Quarta: quia uires animi se uicissim tum impediunt, tum mouent . Quinta ratio: quia separata mens non indiget phantasia . Sexta ratio: quia intellectus uterque est uirtus in anima. Solutio rationum Aueroicarum de mente separata . Solutio de mente unica . Signa quod non sit mens una tantum. Item rationes: quia mens species seruat ac iam diu plena omnium debet esse .