Latin
33.208 to 33.224
Marko Marulić, Repertorium 33.208-224
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties duo rem eandem intelligunt, toties omnino sequuntur absurda . Vel eadem esset multorum hominum scientia uel superfluę qualitates in eodem . Item quia contradictoria in eodem essent. Cur animi terrenis corporibus sint inclusi? ut cognoscant singula . Animarum inter se affectus in uita altera. Item ut formę singulares cum uniuersalibus formis concilientur. Vt tamen radius diuinus quam eius formulę reflectantur in Deum. Vt anima fiat beatior. Vt uires animę inferiores ad effectum progrediantur . Animę defunctorum aliquando nostri curam agunt. Item ut mundus ornetur, colatur Deus . Quam ob causam animi, si diuini sunt, perturbationibus afficiuntur? Affectio animę erga corpus . Quare animi a corporibus inuiti discedunt? Qui hinc decędere gaudebant . Qualis sit animę status antequam ad corpus accędat, qualis etiam post discessum. De compositione animę . Species et circuitus animarum . Iamblicus et Porphyrius reprobant transmigrationem animę ab homine in bestias et circuitum infinitum . Quomodo intelligitur animas esse ante corpora. Figura animę apud Platonem . Angelos et animos non semper fuisse. Animę creantur quotidie . Vnde anima descendit in corpus. Corpus animę ęthereum et immortale. Zoroaster grammaticus: Ne foedes spiritum neque in profundum exaugeas quod est planum. Qua parte cęli animę creantur, qua ue descendunt . Quando infunditur in corpore et quo, dum in corpore uiuit, ducitur. Qua parte corporis ingreditur et egreditur et quo duce progreditur. De statu animę purę . Quo pacto mens Deo coniungitur . Omnes mentium species possunt coniungi Deo . Quęstio de statu animarum infantium et stultorum .