Latin
348.1 to 348.23
Marko Marulić, Repertorium 348.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Gloria. Quidam iactabat se de natandi peritia. Ad quem Aristippus: Non erubescis, inquit, in his quę delphinis propria sunt gloriari Exultanti cuidam quam multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, etiam mulus facit . Aiunt Socratem, cum Platonis Lysidem audisset recitari: Proh dii immortales, dixisse, quam multa de me mentitur adolescens . Xenocrates glorię et fastus imprimis contemptor fuit Gloriam annorum esse matrem . Theophrastus: Nihil est inanius amore glorię . Heraclides gloriam pecuniis emere uoluit . Antisthenes, cum aliquando a malis laudaretur: Magna, inquit, anxietudine maceror, ne forte mali quippiam fecerim . Antisthenes sibi dicenti cuidam: Multi te laudant, quid enim, ait, mali feci? . Diogenes aiebat coronas esse glorię bullas . Admirante quodam ea quę in Samotracia sunt donaria, longe, ait, plura essent, si et qui seruati non sunt ea deuouissent . Atheniensibus Alexandrum Liberum patrem decernentibus: Et me, inquit, Serapin facite . Monimus contempta gloria solam ueritatem appetens . Empedocles iactantia et amore sui ferebatur immodice, quippe qui in carmine se deum dixerit. Aiunt Selenuncios ei diuinos honores detulisse, quod pestilentem aquam apud eos salubrem fecisset adductis in eam fluminibus; ipsum uero, ut deus putaretur, se proiecisse in ignem . Democritus ueniens Athenas a nemine cognitus gaudet: Veni, inquit, Athenas, et me nemo cognouit . Anaxarchus, cum Alexandrum deum se arbitrantem saucium et cruentum uidisset, dixit: Hic nempe sanguis diuinus non est. Plutarchus hoc Alexandrum ipsum dixisse ait . Gloriosi quidam esse concupierunt, ut tuti essent. Quod si minus adepti sunt, nihil habent, cuius rei gratia principio secundum naturę proprietatem appetierunt . Gula. Lex: Principem, si ebrius deprehensus esset, morte mulctandum . Pitacus ebrios duplici supplicio afficiendos esse statuit 10. Anacharsis rogatus, quomodo quis abstemius fieret: Si turpes, inquit, ebriosorum motus ante oculos ponat 13. Socrates eos, qui pręcotia emerent, desperare aiebat se ad maturitatis tempus peruenturos 19.