Latin
348.24 to 348.38
Marko Marulić, Repertorium 348.24-38
Unproofread scanNot analysed yet
Aristippus exultanti cuidam, quod multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, et mulus facit 22. Stilpo aliquando Crati Cynico caricam interrogatiunculamque proposuerat. Eam uero ille statim comedit, et cum diceret illi Stilpo: Hercules, caricam perdidi, non solum, inquit, caricam, sed et interrogatiunculam, cuius hęc arra fuit 27. Plato ebriis consulere solitus, ut in speculo studiose intuerentur 33. Xenocrates ad Antipatrum missus, ut peteret captiuos, ab eo ad coenam inuitatus noluit ante quicquam gustare quam quod petebat impetrasset 39. Arcesilaus obiit, cum merum immodice hausisset 43. Lacydes ex nimia potatione paralisi correptus obiit 44. Diogenes rogatus, cuius rei gratia athletę insensibiles sunt: Quia, inquit, suillis ac bubulis carnibus instructi sunt. Ventrem uitę Caribdim appellabat 58. Rogatus, qualis esset canis: Esuriens, inquit, blandus, saciatus uero Molossicus. Anaximenem conueniens pingui aqualiculo, impartire, inquit, et nobis pauperibus uentrem. Quippe et ipse leuigaberis et nobis emolumento eris 58. Zeno edaci cuidam nihil conuiuis relinquenti appositum piscem sustulit. Cumque iile turbaretur: Si tu, inquit, meam edacitatem ferre non uales, quid socios quotidie tolerare arbitraris? 64. Chrysippus in potatione tantum crura agitans, ita ut ancilla diceret Chrysippi sola inebriari crura. Mero hausto suffocatur 79. Pythagoras ebrietatem perniciem uocat 81. Nunquam deprehensus est siue saturitati siue Venereis rebus siue ebrietati operam dare. Dixit fugiendam carnis superfluam pinguedinem 82. Empedocles, a quo inuitatus fuerat, cum ille in conuiuio iussisset aut merum omnes biberent aut in caput effundi paterentur, ipsum interemit ob tyrannidis suspicionem 85. Gratia. Aristotelles rogatus, quid nam cito consenesceret, gratia inquit .