Latin
489.58 to 489.60
Marko Marulić, Repertorium 489.58-60
Unproofread scanNot analysed yet
Mulier. AD THIMOTEVM I: Sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto etc. II. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes etc. III. II: Mulierculas oneratas peccatis, quę ducuntur uariis desideriis, semper discentes et nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes III. Magus. ACTVVM: Simon magus dementabat Samaritanos. Deinde illis a Philippo baptizatis et ipse baptizatus est VIII. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardeoti . XXI. Mandata. AD HEBREOS: Viuus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animę ac spiritus, compagumque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis etc. IIII. IOANNIS PRIMA: Et mandata eius grauia non sunt V.