Latin
490.1 to 490.25
Marko Marulić, Repertorium 490.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Mundi creatio ex chao I. Mundus Athlanti impositus in ultimis Affricę finibus IIII. Miraculum. Lacus Ammonis in Affrica solis occasu calens, /meridie gelidus. Athamatas fluuius, cui defecta luna lignum admotum accenditur. Fluuius apud Ciconas potantes saxificat. Ex cadauere uituli apes, ex equi crabrones, ex cancri scorpius, ex hominis medullis in sepulchro angues. Corallum sub aqua herba est, extractum lapidescit XV. Matrimonium. Daphnis, Ideus pastor, quia fidem coniugii non pręstitit, uersus est in saxum. Perseus pactus Andromedę matrimonium eam a bellua marina liberauit IIII. In eorum nuptiis pugnam mouit Phineus, quod sibi prius illam desponsatam diceret V. Procris cum Cephalo rediit in gratiam, cum suspecta prius in siluas effugisset. Diu dulciter uixerunt exitu tamen infelici VII. Hercules duxit Deianiram, deinde Oethalię regis filiam, postremo deificatus Hebben, Iunonis filiam IX. Nuptię Iphis et Ianthis. Cum feminę essent, Iphis uertitur in marem IX. Orpheus Euridices desiderio ad inferos descendit. Permissus eam educere, modo sequentem ne respiceret, iam fini proximus respexit et iterum amisit X. Alcyone Ceicem maritum flendo in auem sui nominis cescit XI. Esacus Epyriphen nympham persequens, dum illa inter fugiendum serpentis ictu corruisset, prę dolore de rupe in pelagus se pręcipitauit et uersus est in mergum XI. Picus Circen contempsit, ut Cannenti coniugi fidem seruaret. In picum auem uertitur XIIII. Maledicus. Serpens mordere uolens caput Orphei in saxum uertitur XI. Diomedis comites insolentia in Venerem usi uertuntur in cygnos. Apulus pastor Daunię nymphas conuitiatus mutatur in oleastrum XIIII. Mulcta. Diluuium I. Latonę filii sagittis confecti. Marsias suspensus et excoriatus VI. Driope, quia ramum sacrę lothos decerpserat, arbori inhesit IX. Militaris uirtus. Gygantes bellantes cum diis. Apollo Phytonem serpentem interfecit sagittis I. Cadmus ad fontem Martis occidit draconem III .