Latin
500.135 to 500.162
Marko Marulić, Repertorium 500.135-162
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo Xeniadę, emptoris sui, filios instituit . Laudabatur puer ad illum adductus, quod ingenio excelleret essetque optimis moribus. Quid ergo, inquit, me indiget? . Xeniades emptum filiis pręceptorem dedit et domui pręfecit, et ait: Bonus demon domum meam intrauit . Polemon ad Zenonem, cum illum audiret -Non latet nos, Zeno, ait, te per horti ianuas irrepere furarique dogmata eaque Phoenicum tibi more circumdare. Optimus ille quidem qui paret recta docenti . Oleo sedem non tergendam, id est seruis non blandiendum . Malus. Tribunali publicisque suggestis Solonis decreto arcetur . Theodorus furto, adulterio, sacrilegio usurum sapientem, cum tempestiuum erit . Iniquitas in tria scinditur: lex mala, legis bonę pręuaricatio, lex nulla . Aristoteles ait uitium ad miseriam et infelicem uitam sufficere . Diogenes musicos in ius uocabat, quod cum lyrę cordas congrue aptarent, animi mores inconcinnos haberent . Intuitus aliquando centauros duos pessime pictos ait: Quis horum deterior est . Dicenti malum esse uiuere -Non, inquit, uiuere malum est, sed male uiuere . Zeno dixit inimicos et alienos inuicem qui probitati non studeant, e contra amicos qui student . Malum et impium sine Deo esse. Quod duplici ratione accipitur, siue quod Deo contrarius dicatur siue quod aspernetur Deum . Minas nemini intendas, ait Chilo. Esse enim muliebre . Mensura. Geometrię pręcepta primum a Thalete tradita . Pyramides mensus est umbram asseruando . Pythagoras geometriam perfecisse dicitur, Moeris initia inuenisse . Pythagoras hecatuOnben immolauit, cum inuenisset triangulum orthogonii latus tantundem ualere, quantum quę illum contineret . Primus Gręcis pondera mensurasque inuenit . Memoria. Cleantem Zeno cęreis durioribus tabulis comparasse solebat, quę uix quidem et cum difficultate, quę inscripta fuerint, seruant diutius . Phantasia est impressa in animo nominis figura. Differt phantasia a phantasmate. Phantasię sensibiles et non sensibiles, rationales et irrationales . Mulier. Diogenes, cum uidisset aliquando mulieres ex oliuę arbore suffocatas: Vtinam, inquit, arbores cęterę fructum huiusmodi tulissent .