Latin
500.118 to 500.134
Marko Marulić, Repertorium 500.118-134
Unproofread scanNot analysed yet
Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil ad nos . Mendacium. Aristoteles interrogatus, quid mendaces lucrarentur: Vt, cum uera, inquit, dixerint, non illis credatur . Quomodo persuaserit Pythagoras se ad inferos fuisse . Magister. Aristippus percunctanti Dyonisio: Cur philosophi diuitum limina terunt, philosophorum uero diuites non ita Quod illi, inquit, sciunt quibus indigent, isti nesciunt. Indignanti cuidam ac dicenti, quod philosophos cerneret semper obsidere diuitum fores -Et medici, inquit, languentium ianuas frequentant . Interroganti Dionysio ad quid uenisset: Vt, inquit, quę non habeo, accipiam . Mitrodidactus, id est amatredoctus . Aristoteles tria dicebat pueris esse /necessaria: ingenium, exercitationem, disciplinam. Interrogatus, quo pacto discipuli egregie proficerent -Si excellentiores, ait, prosequentes tardiores non attendant . Sophocles, Amphiclidę filius, legem tulerat, ut nequis philosophorum pręesset scholę, nisi id senatus ac plebs decreuisset. Qui secus faceret, capitale esset. Aristotelles de Theophrasto et Calisthene fertur dixisse, quod de illo et Xenocrate Plato: alterum freno, alterum egere calcaribus . Licon aiebat oportere adiungi pueris pudorem et laudis studium uelut equis calcar atque frenum . Demetrius iuuenes asserebat oportere domi quidem parentes, in itineribus autem occursantes, in solitudine se ipsos reuereri . Antisthenes commorans in Pyreo quotidie XL stadiis emensis audiebat Socratem. Interrogatus, cur paucos haberet discipulos Quod, inquit, argentea illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur -Et medici, inquit, in languidos . Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti ac interroganti, qua re sibi opus esset Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans . Interrogatus, quęnam esset disciplina magis necessaria -Mala, inquit, dediscere . Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene in disciplinam susciperetur, cum ille neminem reciperet . Diogenes oratores arguebat, quod studerent iusta dicere, non autem facere. Captus ac uenditus, cum rogaretur, quid sciret agere, respondit scire se uiris imperare atque ad pręconem: Prędica, inquit, quisnam sibi dominum emere uult .