Latin
500.24 to 500.52
Marko Marulić, Repertorium 500.24-52
Unproofread scanNot analysed yet
Ex nihilo nihil etc. Est semper tale, fuit et erit. Locus et inane sit necesse est. Alioquin corpora non haberent, ubi se mouerent. Omne istud infinitum esse. Atomi. Mundi infiniti. Motus . Atomus uisibilis. Atomi magnitudo et motus. Infinitum . Vacuum motum solummodo corporibus prębet . Mundos interire . Quid sit mundus. Quod infiniti sint mundi. Miracula. Epimenides pestilentiam sedauit . Lapis de cęlo lapsus . Diogenes, cum adolescentem quendam plurimi inspicerent, ille sinum lupinis complens se incuruabat. Multitudine in eum conuersa, mirari se quomodo illo dimisso se intuerentur . Empedocles quoque pestilentiam sedauit . Heraclides ait ex luna aliquando cecidisse hominem . Terrę motus apud quos crebro contingunt, admirationi non sunt. Sol itidem quia quotidie cernitur . Timon ad eum qui cuncta mirabatur: Quid autem non miraris, inquit, quia tres cum simus, quattuor tantum habemus oculos . Matrimonium. Thales noluit inire connubium, et cur filios non procrearet, interrogatus, filiorum amore non se teneri respondit . Vxorem humilem apparatu modico ducendam . Pitacus pari nubendum consulit . Filias ętate /uirgines, sensu mulieres nuptui loca. Vxorem sibi parem eligendam . Socrates interrogatus, esset ne uxor ducenda? Vtrumuis, inquit, egeris, penitentia non carebis . Menedemus, quod uxor ducenda sit sapienti . Bias Boristhenites: Si turpem duxeris, habebis poenam, sin formosam, communis erit ,. Sapientem ducturum uxorem liberorum causa . Diogenes laudabat eos, qui uxores ducturi fuissent et non ducerent . Dicebat uxores communes oportere, nuptias nihil appellans . Hipparchia nulli nubere maluit quam Crati philosopho, ob hoc tantum quia philosophus et ipsa philosophiam didicit . Placet Stoicis uxores esse communes . Pythagoras uidisse se ait apud inferos eos cruciari qui suis uxoribus congredi nollent . Theana, Pythagorę mater, rogata, quando mulier a uiro munda sit, dixisse fertur: a suo quidem continuo, ab alienis uero nunquam . Apud Persas filiabus misceri legitimum est, quod Gręcis nefarium existimatur. Idem uxores habent communes .