Latin
500.53 to 500.73
Marko Marulić, Repertorium 500.53-73
Unproofread scanNot analysed yet
Mulieri non congressurum sapientem quam leges interdicant . Magnanimus. Ad solem sedenti Diogeni assistens Alexander ait: Pete a me quod uis. At ille: Noli, inquit, mihi umbram facere . Heraclitus fratri cessit regnum . Maledicus. Amico noli maledicere, ne inimico quidem . Socrates dicenti Alcibiadi non esse tolerabilem Xantippen adeo morosam: Atque, ait, ego hisce iam pridem assuetus sum, ac si iugiter sonum troclearum hauriam. An uero tu non toleras clamore perstrepentes anseres. Illo dicente: At mihi oua pullosque pariunt -Et mihi, inquit, Xantippe filios gignit . Aristippus, cum aliquando conuitiis ageretur, abibat. Insectore uero persequente ac dicente: Cur fugis? Quoniam inquit, maledicendi tu potestatem habes, ego abeundi . In Platonem conuitia . In Aristotelem . Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur postremo dicenti: Num te satis obtudi -Hercules, inquit, non tibi animum intendi . Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum -Absentem, inquit etiam uerberat . Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est male audire, cum benefeceris . Eos hortabatur qui maledictis incesserentur, tolerare magis quam si lapidibus se quispiam ageret . Diogenes circumstantibus se adolescentibus atque dicentibus: Cauebimus, ne mordeas nos -Bono, inquit, estote animo, filioli. Canis betas minime manducat . Rogatus, quę nam perniciosissime morderet bellua: Ex feris, inquit, obtrectator, ex mitioribus autem adulator . Crates scorta ex industria insectabatur maledictis, una et se ipsum exercens /ad perferenda conuitia. Conuerso ad solem uultu non loquendum id est maioribus non detrahendum . Mollis. Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat. Hoc autem erit, si mancus fueris . De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo intueri potest . Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet .