Latin
626.193 to 626.207
Marko Marulić, Repertorium 626.193-207
Unproofread scanNot analysed yet
Ioachan, rex Israel, cum suis sequitur peccata Hieroboam. Traditi sunt in manu regis Syrię. Penitet Ioachan, orat, et liberantur . Ezechias irruente Senacherib, Assyriorum rege, dixit ei: Peccaui, recede a me; et exigenti dedit CCCC talenta auri, ut recederet. Obsessus ab Assyriis scidit uestimenta sua, sacco opertus ingreditur templum, orat, exauditur. Angelus Domini nocte una percussit CLXXXV milia Assyriorum. Eorum rex a seruis suis occisus est . Sęuiente pestilentia uidit Dauid et qui cum ipso erant angelum cum gladio. Ceciderunt proni in terram uestiti ciliciis . Iudas afflictus seruitute Sisac, regis Ęgypti, cum se humiliassent, ait Dominus: Non disperdam eos, quia humiliati sunt . Irato Domino, in Ezechiam et Iudam, cum se humiliassent, non uenit super eos ira in diebus Ezechię . Manasses captiuus ductus in Babylonem egit penitentiam, et reduxit eum Dominus in regnum suum . Oratio Manassę penitentis et implorantis ueniam . Esdrę penitentia et oratio lugentis alienum peccatum ut suum . Populus penitet, quod iunxerint connubia cum alienigenis, et uxores et natos ex eis dimiserunt 85, . Conuenerunt in ieiunio et in saccis, et humus super eos . Clamauerunt ad Dominum, humiliauerunt se ieiuniis et orationibus, sacerdotes induerunt se ciliciis, infantes prostraueuerunt contra faciem templi, altare operuerunt cilicio. Cum reuersi essent ad Dominum rursum possederunt terram Iuda. Prostrauerunt se super terram mittentes cinerem super capita sua et orantes . Iudith in secreto cubiculo cum suis puellis clausa morabatur, habens super lumbos cilicium, ieiunabat quotidie pręter sabbata, neomenias et festa domus Israel . Mardocheus scidit uestimenta, indutus est sacco, sparsit cinerem capiti, cum clamore et ululatu incessit et placauit Dominum Iudeis in presentissimo periculo constitutis . Si iniquitatem abstuleris a te, prosperaberis, et defossus securus dormies. Oculi autem impiorum deficient . Saccum consui super cutem meam et operui cinere carnem meam. Facies mea contumuit a fletu et palpebrę meę caligauerunt .