Latin
626.208 to 626.236
Marko Marulić, Repertorium 626.208-236
Unproofread scanNot analysed yet
Si reuersus fueris ad Omnipotentem, prosperaberis. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria. Dedit ei Dominus locum penitentię, et ille abutitur eo in superbia . Cutis mea denigrata est super me et ossa mea arruerunt super caumate. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in uocem flentium . Per penitentiam Deus liberat, dum dicitur: Peccaui et uere deliqui, et ut eram dignus, non recepi . Ago penitentiam in fauilla et cinere . Penitentis supplicatio: Domine, ne in furore tuo arguas me. . Penitentia rursum lapsi. . Passus aduersa conuertitur ad penitentiam. Psalmus . . Remissio promissa penitenti. . Penitens luget regnum animę suę subuersum. . Penitens de uitiis transit ad uirtutem. . Peccati seruitute liber confitetur iustitiam Dei. Demonia contemnit. Gratias agit Domino. Penitentia simulata. Conuertamur ad Deum, quia misericorditer suscipit. . Remouens iniquitates penitentibus. . Gratias agens pro remissione peccatorum. . Factus sum sicut uter in pruina. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. . Euntes ibant et flebant, uenientes autem etc. Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. . Dolens de lapsu. . Orat, ne peccet, et si peccauerit, ne excuset, sed emendet. Penitens orat, ne pro merito puniatur, sed cum misericordia . . Time Deum et recede a malo . Penitens . Confessio et emendatio . Egredere a consortio gentium post uestigia iustorum secundum doctrinam patrum . De ecclesia fornicante et per flagella ad penitentiam reuocata . Reuertere, reuertere, Sunamitis . Misereris omnium, penitenti dimittis. Obstinatos etiam non penitus delet Dominus, sed leniter castigat dans locum penitentię. Iterum . Si peccauerimus, tui sumus. Et si non peccauerimus, scimus, quonia m apud te sumus computati . Si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum . Non tardes conuerti ad Dominum . Penitentibus autem dedit uiam iustitię et confirmauit deficientes sustinere, et destinauit illis sortem ueritatis . Quam bonum est correptum manifestare sententiam .