Latin
630.18 to 630.21
Marko Marulić, Repertorium 630.18-21
Unproofread scanNot analysed yet
Peruersus. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire VI. Quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. Quare loquellam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Qui ex Deo est, uerba Dei audit. Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis VIII. Perfidia. Medius uestrum stetit, quem uos nescitis I. Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Lux uenit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem etc. III. Verbum eius non habetis in uobis manens, quia quem misit ille, huic uos non creditis. Non uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. Ego ueni in nomine Patris mei, et non accepistis me. Si alius uenerit in nomine suo, illum accipietis. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit etc. V. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Nonne ego uos XII elegi, et unus ex uobis diabolus est VI. Quęretis me et non inuenietis, et ubi ego sum, uos non potestis uenire VII. Ego uado et quęritis me, et in peccato uestro moriemini. Quo ego uado, uos non potestis uenire. Vos deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Si non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccato uestro. Si Deus pater uester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et ueni. Vos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere etc. Si ueritatem dico, quare non creditis mihi? VIII. Qui non intrat per hostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur non uenit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Loquor uobis, et non creditis. Opera quę ego facio in nomine Patris mei, hęc testimonium perhibent de me. Sed uos non creditis, quia non estis de ouibus meis. Sustulerunt lapides Iudei etc. tollunt heretici uerborum lapides iactantes in eum, ut, si possent, de throno eum suo in crucem detraherent. Si mihi non uultis credere, operibus credite X. De cęcitate et perfidia Iudeorum Isaias XII.