Latin
630.22 to 630.24
Marko Marulić, Repertorium 630.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
Qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum XIII. Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eum et in ignem mittent, et ardet. Si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit etc. XV. Pater iuste, mundus te non cognouit XVII. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram XVIII. Petitio. Tu forsan petisses ab eo, et dedisset tibi etc. Nam quasi dogma quoddam est, neminem accipere diuinum donum ex non quęrentibus illud. Ipsum autem Saluatorem iubet Pater poscere, ut det illi. Secundum illud: Postula a me, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Nam et Pater tales quęrit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Samaritani rogauerunt eum, ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies. Manet nanque Iesus penes deprecantes. Et pręsertim quotiens qui precantur exeunt ciuitatem et uersus eum ueniunt IIII. Iesus autem eleuatis sursum oculis dixit etc. Necesse est uolentem ad exemplum Christi orare eleuare oculos cordis sursum ac errigere illos a pręsentibus rebus memoria, cogitationibus atque intentionibus etc. XI. Quidam gentiles rogauerunt Philippum dicentes: Volumus uidere Iesum; Philippus dicit Andreę, uterque Iesu. Sicque per intercessores usque ad Iesum peruenit oratio XII. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Siquid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio XIIII. Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis, petetis, et fiet uobis. Non uos me elegistis, sed ego elegi uos etc. ,ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det uobis XV.