Latin
631.17 to 631.20
Marko Marulić, Repertorium 631.17-20
Unproofread scanNot analysed yet
: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum etc. XII. IACOBI: Emundate manus, purificate corda, miseri estote, lugete et plorate. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos IIII. : Siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo III. Memor esto itaque, unde excideris, et age penitenti am, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris II. Hi qui amicti sunt stolis albis uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni etc. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo etc. XX. Beati qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut ait potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent in ciuitatem XXII. Patientia. : Sumus filii Dei et heredęs, et Christi cohęredes; si tamen compatimur, ut conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam quę reuelabitur in nobis VIII. Benedicite persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere. Nulli malum pro malo reddentes. Pacem habentes, non uos metipsos defendentes, sed date locum irę. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum XII. AD CORINTHIOS I: Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles. Esurimus, sitimus, nudi sumus, colaphis cędimur, instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus etc. tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsima usque adhuc IIII. II : Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis I. De patientia in aduersis et persecutione. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in die. Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quę uidentur, sed quę non uidentur, id est non temporalia, sed ęterna IIII. Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim etc. iniurias, pericula, labores, afflictiones carnis etc. XI.