Latin
631.21 to 631.27
Marko Marulić, Repertorium 631.21-27
Unproofread scanNot analysed yet
: Peto, ne deficiatis in tribulationibus etc. huius rei gratis flecto genua etc. III. : Et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat IIII. : Nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quę desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia I. : Excipientes uerbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti I. Sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad uos euangelium Dei in multa sollicitudine II. Nemo moueatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus III. Patientes estote ad omnes V. : Exhortatio ad martyrium. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri Iesu Christi neque me uinctum eius, sed collabora Euangelio etc. I. Hęc patior, sed non confundor I. Nam si commortui sumus, et conuiuemus; si sustinebimus, et conregnabimus II. Explicat quas passiones perpessus sit. Et omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur III. : Patientia nobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem X. : Apostoli a sacerdotibus positi in custodia IIII. Apostoli ponuntur in carcere, sed ab angelo liberati prędicant in templo. Cęsi gaudent in contumelia pro Iesu habita et prędicationi instant V. Patientia Stephani et martyrium VI,VII. Fideles propter persecutionem disperguntur, dispersi euangelizant VIII. Paulus insidias patitur, per murum in sporta demittitur XII. Iacobus maior capite truncatus, Petrus in carcerem mittitur XII. Fideles contumeliis lapidationibusque confecti perfugerunt euangelizantes et conuertentes multos. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei XIIII. Paulus et Sylas uirgis cęsi mittuntur in carcerem pedes ligno stricti. Nocte media Deum laudant. Fit terre motus; aperiuntur ostia, soluuntur uincula, carceris custos conuertitur, ipsi a magistratu dimittuntur XVI. Paulus it Hierosolimam uincula et tribulationes passurus XX. Paratus est non solum alligari, sed etiam mori pro nomine Iesu XXI. Flagellis cęditur XXII. Iussu Ananię sacerdotis in ore percutitur, et conuersus ad illum ait: Percutiet te Deus, paries dealbate. Deinde dictum excusauit etc. XXIII. Nocte confortans eum Dominus sit: Constans esto. Sic et Romę oportet de me testificeris XXIII. IACOBI: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. hortatur ad patientiam I. Patientes igitur estote, fratres, usque in aduentum Domini. Sicut agricola patienter expectat maturitatem fructuum V. Nolite ingemiscere in alterutrum. Exemplum accipite exitus mali, longanimitatis, laboris, patientię prophetarum, sufferentię Iob et finis Domini V. : Et quis est qui uobis noceat, si boni emulatores fueritis? Sed et siquid patimini propter iustitiam beati. Melius est benefacientes pati quam malefacientes etc. III. Communicantes Christi passionibus gaudete, ut reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes IIII. Itaque et hi qui patiuntur secundum uoluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis IIII. : Ecclesię Ephesi labor et patientia laudatur. Smyrnę dicitur: Habebis tribulationem diebus decem II. Aperuit terra os suum, id est fideles orando pro Ecclesia, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo, id est persecutiones sustinuit XII.