Latin
633.40 to 633.63
Marko Marulić, Repertorium 633.40-63
Unproofread scanNot analysed yet
Socratem aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent . Patientia Philostrati tyranni erga conuitiatorem ebrium . Antigonus in eos qui de se obloquebantur, Philippus in Democratem, diuus Augustus in Timagenem . Comparatio parientis ad feram immanem, quę lenta latratum canum respexit et ad scopulum, cui irritus fluctus assultat . Diogenes erga se conspuentem. Alius a Lentulo pingui saliua resputus: Affirmabo omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere . Patientia in aduersis. Patientia Mutii, Fabricii, Rutilii, Reguli, Socratis . Lacedemonii pueros flagellis ad patientiam durant. Demetrius omnia quę euenire possunt se libenter offerens tanquam deo, quocunque duxerit, obtemperaturus. Contemnite paupertatem, dolorem, fortunam . Fortis et patiens omnem temporum difficultatem sciet legem esse naturę . Fortis animi . Conuitiorum patiens. Patiens rupi in mari comparatur . Patientia Marcelli in exilio . De aduersitate ferenda. De patientia uel fortitudine. Nunciato naufragio Zeno noster, cum omnia sua audiret submersa: Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari . Patientia sapientis comparatur lapidi quem ferrum non cędit, et materię quam ignis non consummit, et scopulis mare frangentibus. Stilphon philosophus, cum rem familiamque hostis rapuisset, nihil se perdidisse dixit, quod omnia sua cum ipso essent 71. Patiens iniuriarum 76, . Cato colaphis percussus . Socratis patientia. Libertas est animum supponere iniuriis . Feras difficilia, ut facilia leuius feras . Tormentorum patientia . Stilbon amissis omnibus nihil se amisisse putauit: Omnia, inquit, bona mea mecum sunt . Patientia Rutilii, Marcelli, Socratis, Mutii, Catonis . Ad omnia aduersa sapiens intrepidus . Sapiens in tormentis ridet . Epicurus in dolore uesicę et uentris patiens, et Mutius in manu urenda . Non sunt optanda mala, sed in malis patientia . Patiens iniurias nihil patitur, si cum illo est uirtus. Cato. Socrates. Regulus. Academici. Vri, uulnerari, occidi, alligari iuuat, aliquando etiam libet 26, .