Latin
633.64 to 633.90
Marko Marulić, Repertorium 633.64-90
Unproofread scanNot analysed yet
Patiens in aduersis . Patientię pręparatio. Patientia morbi . Patientia doloris . Patientia morbi, doloris, paupertatis, exilii, mortis. Ista per se nec bona nec mala, sed materia boni sunt . Sapiens artifex est domandi mala . Quomodo ad omne quod euenire potest firmandus est animus . Patientia Epicuri in dolore uentris et uesicę . Vicit ignem Mutius, crucem Regulus, uenenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato . Aduersa si pręcogitentur, leuiora erunt. Optimum est pati quod emendare non possis, et Deum, quo autore cuncta proueniunt, sine murmuratione comitari . Paupertas Socrates. Diogenes diuitias contempsit. Diogenes maior Alexandro, ut pote cui nec dare quicquam nec eripere potuit . Vnus est sapiens cui omnia sunt nec ex difficili tuenda . Socrates amicis audientibus: Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem . Fabricius paupertatis amator . Contemnite paupertatem, dolorem, fortunam . Demetrius Cynicus omnium pauperrimus, qui cum sibi interdixisset habere, interdixit et poscere . Id egit rerum natura, ut ad beneuiuendum non magno apparatu opus esset . Corporis exigua desideria sunt: frigus submouere uult, alimentis famem ac sitim extinguere. Quicquid extra concupiscitur, uitiis, non usibus laboratur . Dictator pauper Samnitum aurum contempsit. Cupiditati nihil est satis, naturę etiam satis est paruum. Paupertatem nemo grauem sentit, nisi qui putat . Vnum fuisse Homero seruum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac uirilis sapientia, satis constat. Pauper Agrippa, Attilius Regulus, Scipio . Paupertas eo minorum tormentorum, quo minorum damnorum est materia. Diogenes effecit, nequid sibi eripi posset . Domus sapientis angusta etc. . Bonorum crimen est officiosus miser . Scipionis filię ob paupertatem a senatu dotatę . Elius Tubero et Fabricius. Paupertatis ignotum bonum. Phocion, Aristides, Coruncanius . Pauper a diuite accusatur, defendit se . Non puto pauperem, cui, quantulumcunque superest, sat est. Laudat paupertatem. Magnę diuitię sunt lege naturę composita paupertas .