Latin
633.91 to 633.116
Marko Marulić, Repertorium 633.91-116
Unproofread scanNot analysed yet
Pauper tutus. Epicurus inquit: Si ad naturam uiues, nunquam eris pauper; si ad opiniones, nunquam eris diues . Quomodo paupertas expediat ad philosophiam tendenti. Paupertatem suadet . Paupertas ostendit amicum . Diuitię sunt ad legem naturę composita paupertas . Pecuniam minorem habebis, nempe et modestiam . Demetrii paupertatem laudat . Paupertas non timenda . Quid sit paupertas . Fabricius diuitias imperator reiecit, censor notauit. Tubero paupertatem se dignam et Capitolio iudicauit etc. . Is minimo eget mortalis qui minimum cupit. Quod uult habet, qui uelle quod satis est potest . Verę diuitię sunt paruo esse contentum . Quantulumcunque est satis erit, si quicquid deerit, id a nobis petierimus. Pauper expers periculorum. Nunquam parum est, quod satis est; nunquam satis est, quod multum est . Fabricius aurum oblatum recusauit, hostem a ueneno tutatus est, ut esset quem armis uinceret . Multa quam superuacua essent, non intelleximus, nisi cum deesse coeperunt. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti . Liber de paupertate. Paupertas lęta non est paupertas. Paupertas expedita est, cum secura est. Si uis uacare animo, ut pauper sis, optes, aut pauperi similis. Aude opes contemnere et te quoque dignum finge Deo. Nemo alius dignus Deo est, nisi qui opes contempsit. Si uis scire quod nihil mali sit in paupertate, compara inter se multum pauperes et diuites etc. . Peruersus. Volunt homines ita pręceptum esse, ut uiuunt, non ita uiuere, ut preceptum est . Cęco similis qui errat et non admittit ducem . In eos qui in auditorium ueniunt non discendi, sed uoluptatis et otii causa . Partus. Aqua Nilotica foecundiores foeminas facit . Natalium inquisitio uana per sydera . Poetę. Cato. Cicero. Latronis Portii assiduitas in legendo scribendoque . Ouidius de mutando uersu admonitus aiebat deteriorem esse faciem, in qua aliquis neuus non esset . Vinicius orator extemporaneus. Cuique suum dicendi genus .