Latin
642.1 to 642.22
Marko Marulić, Repertorium 642.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Pax. Heraclitus dicebat iniuriam extinguere oportet magis quam ardentem rogum plebemque pro lege non secus ac pro muro pugnare . Vita nostra neque stultitia neque glorię uanitate opus habet, sed solum tranquille ac secure uiuere . Pudicia. Xenocratem Phyrne cum frustra tentasset in eodem decubans lecto, discedens percunctantibus se non a uiro, sed a statua exire dixit . Pietas. Aristoteles, cum sibi probro daretur, quod nequam homini misericorditer tulisset opem: Non, inquit, mores miseratus sum, sed hominem . Xenophanes Pythagoram sugillat dicens, cum uidisset aliquando canem cędi, miseratus ait: Desine hunc cędere. Est enim chari sodalis anima, quam eius ex uerbis agnoui . Penitentia. Cleantes sępe, cum foderet se ipsum, increpabat. Quem audiens Aristoteles: Quem, inquit, obiurgas? Et ille ridens inquit: Senem canum, excordem, amentem . Patientia. Chilo indignanti fratri, quod ephorus ipse non fieret, cum ille fuisset: Ego, inquit, pati iniurias scio, non tu . Difficile esse dixit iniurias tolerare . Bias interrogatus, quid nam esset difficile: Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius . Socrates, cum fuisset a quodam calce percussus, admirantibus illius tolerantiam dixit: Quid enim, si me asinus calce impetisset, num illi diem dixissem . Aristippus consputus a Dionysio modice tulit eam iniuriam, cum quidam ęgre ferret. Piscatores, inquit, ut gobium capiant, mari patiuntur aspergi, et ego, ut balenum accipiam, non patiar excreatione aspergi . Polemon a cane lacessitus, dum ille suram discerperet, ne expalluit quidem . Diogenes ęstate se in feruida arena uolutabat, hyeme uero statuas niue perfusas complectebatur se ipsum ad laborum tolerantiam exercens . Nudis pedibus calcabat niues . Ad eum qui se trabe concusserat ac postmodum dicebat . caue. : Num, inquit, iterum me ferire uis . Colaphum a quopiam accipiens: Hercules, inquit, cuiusmodi me latebat res, quod aperto pergerem capite . Interrogatus, quidnam uellet, ut colaphum acciperet: Galeam, inquit .