Latin
642.23 to 642.35
Marko Marulić, Repertorium 642.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
Rogatus, quid ex philosophia lucratus esset: Etsi nihil aliud, inquit, uel hoc ipsum quod ad omnem fortunam pręparatus sum . Zeno interrogatus, quo nam esset animo aduersus maledicta, dixit ueluti legatus absque responso remittatur. Erat patientissimus et simplicissimi uictus, nec frigore nec morbo uictus . Cleantes, cum a condiscipulis obiurgaretur, tolerabat, et cum [Sosisteo poeta]1 diceretur asinus, non abnuebat dicens solum se ferre posse Zenonis sarcinas. A Sositheo poeta lacessitus patienter tulit dicens indecens esse Liberum patrem atque Herculem a poetis illudi nec irasci, se autem leui maledicto indignari . Zeno Eleates a tyranno comprehensus ciues palam in eum exhortatus est, deinde pręcisa dentibus lingua illum conspuit, mox ciues facto impetu lapidibus obruerunt . Anaxarchus a Nicocreonte, Cypri tyranno, comprehensus et in saxum concauum coniectus, cum maleis cederetur: Tunde, tunde, inquit, Anaxarchi uasculum. Nam Anaxarcum nihil teris. Iubente illo pręcidi linguam, fama est pręcisam mordicus in eius faciem conspuisse . Pyrrho, cum se inuadentem canem repulisset, incusanti cuidam: Perdifficile, inquit, est hominem penitus exuere . Idem sectiones et cauteria sibi ulceris cuiusdam causa adhibita tam constanter tulisse, ut ora, ne contraxerit quidem . Praylus a Troade tam constanti animo fuit, ut pateretur se iniuste ueluti proditorem cruciari, ciues ne uerbo quidem supplici exorans . Sapiens et in tormentis felix . Pauper. Socrates, cum eorum quę publice uenduntur multitudinem intueretur, secum ista uoluebat: Quam multis ipse non egeo. Argentum et purpuram et cętera id genus tragedis potius quam usui uitę necessaria dicebat. Eum diis maxime propinquum qui minimis egeat . Ęschines ad Socratem: Pauper sum, inquit, et aliud habeo nihil. Me ipsum autem tibi do. An uero tu, respondit, non animaduertis, quam mihi maxima tradis? . Cum disruptam pallii sui partem uertisset Antisthenes et spectandam omnibus dedisset: Aspicio, inquit, per scissuram pallii tuam uanitatem .