Latin
642.123 to 642.142
Marko Marulić, Repertorium 642.123-142
Unproofread scanNot analysed yet
Bion orante se uerboso quodam ut sibi opem ferret : Satis, inquit, tibi faciam, si qui precentur pro te ad me miseris, ipse autem non ueneris . Pythagoras non permittit quenquam pro se orare, quod ignoret, quid sibi expediat . Potentia. Fortem mansuetum esse oportere, ut proximi non tam metuant quam reuereantur . Principatum uiros declarare . Potentia in IIII species diuiditur: prima constat animo, secunda corpore, tertia exercitu et pecuniis, quarta in faciendo ac patiendo . Patria. Anacharsis exprobranti sibi Attico, quod Scita esset: At mihi quidem, ait, probro est patria, sed patrię tu . Anaxagoras sibi maxime patriam curę esse, digitum tollens et cęlum sibi patriam esse designans . Theodorus probabile decebat prudentem uirum non se ipsum pro patria periculis exponere; neque enim pro insipientium commodis amittendam esse prudentiam esseque patriam mundum . Ferunt Menedemum ad Antigonum profectum, et cum, ut patriam e seruitute eriperet, illum inducere non posset, septem dies totos cibo abstinuisse atque ex animi dolore uita excessisse . Aristoteles glorianti cuidam, quod magnę esset urbis ciuis: Noli, inquit, hoc attendere, sed an dignus sis magna et illustri patria, inspice . Antisthenes Atheniensibus, quod indigenę essent, gloriantibus exprobrans dicebat illos cocleis nihilo nobiliores . Crates Thebanus Alexandro rogante, num uellet restitui ac refici patriam suam: Quid, ait, opus est? Rursus enim fortassis Alexander eam alius diruet . Xenophilus Pythagoricus interrogatus, quo pacto optime filii erudirentur, ait: si ex bene instituta ciuitate nati essent . Pythagoras: Pręstat interdum ad patriam curas cogitationesque conuertere . Peccatum. Cyrenaici eorum peccata ueniam dicunt promereri, qui irrationabiliter agere cuncta uiderentur. Neque enim sponte peccare, sed aliqua perturbatione coactos . Nihil turpe natura esse, sed opinione . Possibile non esse inueniri, qui lapsus non sit, sed uelut in malo Punico granum aliquid putidum esse .