Latin
642.143 to 642.168
Marko Marulić, Repertorium 642.143-168
Unproofread scanNot analysed yet
Menedemus sumpto Furię habitu circuibat dicens speculatorem se ex inferno uenisse peccantium, ut iterato descendens hęc renuntiaret quę uidisset . Peccata paria existimant Stoici . Promissum. Chilo dixit sponsioni non deesse iacturam . Sponsioni adiacet damnum . Peregrinatio. Quę loca adiuit Plato discendi gratia ,. Democritus eadem de causa peregrinatus . Passio animi. Passiones duas ponunt Cyrenaici, id est dolorem et uoluptatem . Aristoteles asserit sapientem etiam perturbationi modice cędere . Stoici sapientem perturbationibus uacuum dicunt . Quid sit perturbatio secundum Zenonem. Eius genera IIII . Cum aliquando Anaxarchus in scrobem incidisset, Pyrrho pertransiit; laudatur, quod sine affectu se haberet . Perturbationes duas esse, uoluntatem et dolorem . Perturbatio animi in quo fit . Pudor. Diogenes uidens adolescentulum rubore perfusum: Confide, ait, fili, huiusmodi est uirtutis color . Perseuerantia Diogenis nollentis ab Antisthene recedere, prius cędi et occidi paratus . Prouidentia. Plato arbitratur deos esse et humana curare . Stoicis placet mundum regi ac disponi secundum mentem ac prouidentiam . Prouidentia Dei . Purgatorium. Pythagoras ait animas puras atque purgatas in excelsum ferri, impuras uero uinciri a Furiis .