Latin
QVINTVS CVRTIVS
Marko Marulić, Repertorium 643
Unproofread scanNot analysed yet
Patientia. Optime miserias ferunt qui abscondunt . Paupertas. Abdolominus hortos ob paupertatem exigua stipe colebat, cum rex Sydonę constituitur. Nihil habenti, inquit, nihil defuit . Perfidia. Proditor Damasci interficitur . Arabs clypeo gladium tegens quasi transfuga genibus Alexandri aduoluitur, et assurgere iussus ceruicem appetiit regis . Nabarzanis et Bessi consilium prodendi Darii Alexandro . Coniuratio in Alexandrum . Lex in regis insidiatores, ut propinqui quoque cum ipsis necentur . Sed nullis meritis mitigari perfidia potest. Bessus ab iis quos magis coluerat uinctus traditur Alexandro . Memaceni L mililites Alexandri hospitio exceptos, cum epulis uinoque onerassent, interfecere . Spitamenes ab uxore occiditur . Coniurati in Alexandrum . Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus sępe uitauit, suorum effugere non ualuit . Perdicę perfidia in amicum suum Meleagrum . Potentia. Nihil tam firmum est, cui non sit periculum etiam ab inualido . Potentiam scelere quesitam nulli esse diuturnam . Bagoas spado tantum potuit apud Alexandrum, ut in eius grati am Alexander Orsinen satrapem bene de se meritum in uincula traderet et occidi iuberet. Tunc Orsines: Audieram, inquit, in Asia olim regnasse foeminas, hoc uero nouum est regnare castratum . Passio animi. Ad omnes affectus impetu rapimur . Pudor. Sępe minus est constantię in rubore quam in culpa. Dioxippus furti insimulatus se ipsum interemit . Periculum. Alexander intrans Ciliciam ad fauces uenit, quę Pilę dicuntur. Obrui potuisse saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent . Periclitati Macedones in ascensu Petrę . Pudicus. Alexander pręstans continentia et clementia in matrem uxoremque et filias Darii . Semel eam uidit quo die capta est . Ochi neptis forma excellens, et formam pudor honestabat .