Latin
679.1 to 679.27
Marko Marulić, Repertorium 679.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Religio. Dicitur ad Abraham: Egredere de terra tua . Moyses iussus est educere populum de Ęgypto in terram lacte et melle manantem . Primogenita sanctificata Domino . Primogenitum dabis Deo. Sanctuarium, propiciatorium, mensa, candelabrum, lucernę. Item tabernaculum, uelum, archa, altare, uasa, tentoria etc. Expiatio altaris. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. Quę facienda super altari. Oblatio . Oleum unctionis. Caro omnis non unguetur ex eo . Omnia unctionis oleo consecrabis . Primogenita nemo uouere poterit, quia Domini sunt. Quod Domino consecratum est, non ueniet . Vir et mulier cum se consecrabunt Domino, a quibus rebus debeant se abstinere . Transeuntes Iordanem in terra Chanaandisperdite habitatores etc. mundantes terram. Siquos reliqueritis, infesti uobis erunt . Cum quęsieris ibi Dominum Deum tuum, inuenies eum, si tamen toto corde quęsieris, et tota tribulatione animę tuę. Cum introieris etc. VII gentes percuties ad internitionem, nec foedus nec coniugia inibis cum eis etc. . Ad Iosue diicitur: Solue calciamentum de pedibus. Locus enim in quo stas sanctus est . Samuel propheta fidelis in Israel . Hiram mittebat Salomoni ligna cedrina et abiegna pro structura templi . Helias reperit Heliseum arantem et uocauit. Ille surgens secutus est eum . Asa edixit: Siquis non quęsierit Dominum Deum Israel, moriatur. Tunc iurauerunt Domino, et ipse pręstitit eis requiem . Confortauit eos, ne timerent, quia Dominus pugnabit pro eis . Congregata multitudine in area quę est ab oriente portę sacrę etc. . Thobię posteritas omnis in conuersatione sancta permansit . Hortatur ad seruiendum Deo cum timore. . De fideli ad religionem conuerso. . Regimen Ecclesię, Orat dirigi in uia Domini. Diligentia cultus diuini. Qui diluuium inhabitare facit. . Mihi adhęrere Deo bonum est. . Elegi abiectus esse in domo Domini etc. . Plantati in domo Domini multiplicabuntur. . Custodit Dominus animas sanctorum suorum. . Dirupisti uincula mea etc. quibus tenebar alligatus sęculo. Tibi sacrificabo, iam fungens officio sacerdotis. Exaltauit me. Viuam et narrabo opera Dornini. .