Latin
679.28 to 679.51
Marko Marulić, Repertorium 679.28-51
Unproofread scanNot analysed yet
Nazarei qui sint. . Confortauit seras portarum tuarum, id est uirtutem sacramentorum per quę intratur in Ecclesiam. . Via, Domini . Turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam currit iustus et exaltabitur . Dum esset Deus in propiciatorio, obtulimus thimiama in altari, corde meditabimur eum etc. Amica mea, ueni, iam hiems transiit . Egredimini de sęculo, ut uideatis regem uestrum . Vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei . Nosse te, Domine, consumata iustitia est, et scire iustitiam et uirtutem tuam radix est immortalitatis . Religiositas custodiet et iustificabit cor. Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta, in iustitia et timore et prępara animam tuam ad tentationem . Time Deum, cogita, loquere . Salus animę in sanctitate iustitię . Domus Iacob, uenite, ambulemus in lumine Dei nostri . Quęrite Dominum, dum inueniri potest . Qui elegerint quę ego uolui et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit etc. . De episcopis futuris ex gentibus . Patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis 168. Non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideraui . Vię Syon lugent, eo quod non sint qui ueniant ad solemnitatem . Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua . Nam si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. Disce, ubi sit prudentia, ubi sit uirtus, ubi sit intellectus etc. . Ecce circumdedi te uinculis, donec compleas . Perfode parietem, et egredieris per eum; in humeris portaberis, in caligine effereris, faciem uelabis et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui Israel . Ingredientur portas atrii interioris uestiti lineis; uittę lineę in capitibus eorum etc. . Et ero eis quas exaltans iugum super maxillas eorum. Post Dominum ambulabunt .