Latin
735.1 to 735.37
Marko Marulić, Repertorium 735.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
Sapiens. De prudentia, id est omnia esse sapientis . Sapientum uoluptates modestę . Ad quam rempublicam accedet sapiens . Puto multos potuisse ad sapientiam peruenire, nisi putassent se peruenisse . Sapiens non timet fortunam . In sapientem non cadit iniuria; uirtute contentus est. Sapiens uicinus proximusque diis consistit . Quę feriunt sapientem . Sapientia non est in litteris. Animus uereri qui scit, scit tutus aggredi. Discipulus est prioris posterior dies . Rem maximam sibi promittit sapientia ---ut te reducat tibi . Sapiens nihil facit quod non debet, et nihil prętermittit quod debet . Sapiens se ipso contentus . Sapiens ad omnem occursum munitus et intentus, plenus gaudio, hilaris, placidus, inconcussus, cum diis ex pari uiuit . In sapiente altera pars irrationalis, quę aduersis affligitur, altera rationalis, quę omnia tolerat. Sapiens uincit fortunam uirtute. Inter perfecte et mediocriter sapientem . Quicunque fuerint sapientes, pares erunt . Argumentum, quod prudens beatus sit. Sapiens, in quacunque fortuna fuerit, uirtutem explicabit . Quę res sapientem faciat . Magna et spaciosa res est sapientia . Inter sapientiam et philosophiam . Sapientię laus . Quid inuestigauerit sapiens . Talis animus sapientis esse uiri debet, qualis Deum deceat . Sapientis pręcepta finita esse debent et certa . Quęcunque metuenda declina, et quicquid consilio prospici potest, prospice . Sapientem sapienti prodesse argumentis ostendit . Confutatur Stoicorum sententia dicentium sapienti am bonum esse, sapere bonum non esse. Quid sit sapientia? Quid eius usus . Nostri intellectum et honestum et bonum iudicant . Simplex Superbia. Cęsar pepercit uitę Pompei Poeni; gratias agenti porrexit ad osculandum sinistrum pedem . Nunquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanę collapsa sunt . Superbia diuitis erga pauperem uetantis, ne se sequatur . Iactabundus, superbus, minax . Secretus. Nullum putaueris esse locum sine teste . Qui secretum incaute pandunt . Si honesta sunt quę facis, omnes sciant, sin turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem .