Latin
735.38 to 735.73
Marko Marulić, Repertorium 735.38-73
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum: nihil Deo clausum est . Silentium. Tene semper uocis et silentii temperamentum. Tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris . Tacere qui nescit, nescit loqui . Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat . Quod sibi in studia seposito aliorum strepitus non tam molestus sit. Quid prodest totius regionis silentium,si affectus fremunt . Vlixes sociis remedium aduersus Sirenas inuenit . Somnus refectioni necessarius est. Hunc tamen semper si per diem noctemque continues, mors erit . Laudare solebat Attalus culcitram, quę resisteret corpori etc. . In somnolentos . Senex. Nihil turpius est quam grandis natu senex, qui nullum alium habet argumentum, quo se probet diu uixisse, pręter ętatem . Senex longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis . De bono senectutis . Senectus in corpore, non in animo grauis. Senex nauigio comparatur paulatim rimis se se dehiscenti . Zenon, Cleantes: Turpe est seni ex commentario uiuere . Quod seni iam per ętatem delyro liceat se occidere . Gratias agit senectuti, quod se lectulo affixit . Gratias agit senectuti . Sol. Stellas non decidere neque transilire . Circuli quinque apparent circa sydera . Quando fiunt circuli. Quando apparent. De arcu cęlesti. Arquus quid . Quare arquus non implent orbem. De uirgis. De coronis. Plures soles, Gręce parallelia . Qualiter solis defectio cerni possit. Cometę etc. Cęlum ardere uisum . De tonitruo, fulminibus et fulgurationibus 93, . Fulminis opera mira. Tria fulminum genera. Quod non mittat fulmina Iuppiter . Nomina fulgurum. Vis fulminis. Tonitrua. Fulguratio. Quare fulgere correpte proferebant . De cometis . Faces et trabes . Cometes non minor sole. Durans menses sex . Astronomia . Suspicio. Controuersię coniecturales. In filium ter abdicatum, qui cum ueneno depręhensus effudit; utrum illud sibi ut aiebat parauerat an patri . Filius ne abdicatus an procurator adulter occiderit patremfamilias et adulteram uulnerauerit .