Latin
736.30 to 736.50
Marko Marulić, Repertorium 736.30-50
Unproofread scanNot analysed yet
Vnicuique ipsorum quę sunt, tria sunt, ex quibus scientiam fieri necessarium sit: nomen, ratio, simulachrum. Nec acumen neque memoria faciet unquam, ut qui rei ipsius, qua de agitur, non est cognatus, ipsam inspiciat . Quis non expertus est tanto se aliquid intellexisse sincerius, quanto longius subducere intentionem mentis a corporis sensibus potuit . Alii aliis ingeniosiores . Pythagoras grammaticus: Tu autem confide, quoniam diuinum genus est hominibus, quibus sacra natura proferendo in lucem omnia monstrat. Ergo mirabimur Homerum et Didymum aliosque permultos uel natura uel ab infantia cęcos ita scripsisse, utperspicue uidisse omnia uideantur. Mirabimur Zoroastrem aliosque sapientię inuentores diuturna dumtaxat solitudine solaque animi totius in mentem solum conuersione rerum omn ium scientiam peperisse . Semina scientiarum in homine . Viri ingeniosiores sępenumero molles carne sunt, graciles, ualetudinarii etc. . Aristoteles scribit: omnes in qualibet arte uiros ę excellentes melancholicos extitisse, siue tales nati fuerint, siue assidua meditatione tales euaserint . Intellectus res non cognoscit, nisi uestiatur formis . Ingeniosiores in quorum ortu Saturnus et Mercurius possunt quamplurimum . Secretum. Gigis gemma se conuersa inuisibilem, ad alios uisibilem faciebat . Cicero, cum rem obscurissimam significare uellet: Id, inquit, numero Platonis obscurius . Eatenus de diuinis asseuerandum, quatenus diuinis oculis comprobetur 243, . Superiora horum principia Deo nota sunt atque ei qui Dei sit amicus . Haud pium est mysteria philosophię cum his communia facere qui ne somniare quidem purificationem animi potuerunt 328, . Somnus in quo non se obiiciunt uisa nefaria . Somniorum simulachra . Pueri ad somnum motu et uocibus deliniuntur . Epimenidem Cretensem annos quinquaginta dormisse aiunt . Vnde insomnia. Somniorum interpres. Quando ueriora insomnia. Orpheus grammaticus de Somnio deo . Senes, si modesti et faciles sint, haud nimis senectus his laboriosa contingit etc. . Neque uir modestus inique senectutem feret cum paupertate neque immoderatus cum diuitiis facile .