Latin
736.1 to 736.29
Marko Marulić, Repertorium 736.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientia absoluta. Sapientia conditionalis. Theages de sapientia . Si sapientia disci posset, magnam mercedem, qui doceret, reportaret. Nihil in anima diuinius quam circa quod intelligentia sapienti aque uersatur . Optimi scientiam prodesse, raro rerum aliarum . Homerus de Margite: Multa quidem nouerat, sed male nouerat omnia, id est multa quidem sciuit, sed malum sibi fuit hęc omnia scire . Ab animo prius caligo dimouenda, ut dinoscas, quid bonum, quid malum sit . Mens et sapientia nomina sunt omnium preciosissima . Sapientem imprimis sibi ipsi sapere oportere . In quibus prudentes sumus, cuncti nobis concędent . Scientiam sensum esse . Scientia est opinio uera cum ratione. Intellectus Dei proprius et paucorum admodum electorum hominum. Sapientia in mente, in ratione reminiscentia . Theetetus de scientia . Quę sunt scientię . Scienti a est opinio uera cum ratione . Scientia est opinio recta cum scientia differentię . Sapientia diuinorum, scientia naturalium. Prudentia humanorum . Sapientia ipsa felicitas est . Scientia metuendorum et non metuendorum . Tunc sane mentis oculus incipit cernere, cum primum corporis oculus deflorescit . Qualis fuerit demon Socratis . Socrates oraculo Apollinis sapientissimus iudicatus. Solus Deus sapiens . Siquando optamus pure aliquid intelligere, recedere a corpore oportet atque ipso animo res ipsas considerare. Non alibi puram sapientiam posse assequi speremus quam in futura post mortem uita . Sapientię officium . Cognitio. Ignoratio. Opinio. Potentię. Scientia. Opinabile. Philodoxus, id est opinionis amicus . Qui illi inhęret, in quo ueritas et ipsum ens emicat, intelligit illud atque cognoscit etc. . Natura terrea lumen cęleste non accipit. Ideo terreni affectus expellendi, ut diuino lumine impleamur. Studium naturalium animum auertit a diuinis. Deus intellectum creat, creando intelligendi uim prębet et continue actum intelligendi . Similitudo: non nisi purgatis oculis posse cerni diuina . Custos contra omnia uitia tutissimus est scientia . Intellectus et opinio . Sapientem non faciunt artes .