Latin
744.1 to 744.28
Marko Marulić, Repertorium 744.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Sapiens. Thales primus uocatus sapiens . Illi tripos adiudicatus, cum Pythias sapientissimo dandum dixisset . Difficillimum se nosse . Huius esse quidam dicunt: Nosce te ipsum, quidam Phemonoes . De septem sapientibus . Pittacus dicebat: Prudentium esse uirorum, priusquam aduersa contingant, prouidere, ne eueniant, fortium uero, cum contigerint, ęquo animo ferre . Bias sapiens iudicatus tripode ad eum misso . Viaticum tibi ab adolescentia ad senectutem sapientiam compara. Ea quippe sola est certa ueraque possessio . Myson inter septem sapientes . Socrates oraculo omnium sapientissimus iudicatus . Interrogatus Aristippus, quid differret sapiens ab insipiente: Mitte, ait, ambos nudos et incognitos, et disces . Quod sapiens sicut et insipiens in parte afficitur dolore et uoluptate . Stilpo Megarensis sapientissimus. Demetrius, cum cępisset Megara, illi parci iussit . Sapientia siue philosophia est quędam appetitio diuinę sapientię . Sapientis officium. Respublica uxor, lex patrię commoda . Bion asserebat prudentiam tantum a uirtutibus cęteris differre, quantum uisum ab aliis sensibus . Sapientem Aristoteles ait amaturum ad rempublicam accessurum, uxorem ducturum, cum rege una uicturum . Idem ait sapientem sibi ipsi sufficere; sua quippe esse quę aliorum sunt omnia . Murum tutissimum prudentiam esse: neque enim decidere neque prodi; moenia struenda in nostris inuiolabilibus cogitatibus . Diogenes aiebat se obiicere fortunę confidentiam, naturam legi, perturbationi rationem . Ratiocinabatur omnia sapientum esse ,. Stoici aiunt sapientem semper quietum esse ac perturbationibus uacuum etc. de natura sapientis . Sapientis officia . Solum sapientem esse liberum, malos autem seruos esse. Sapientes et reges esse . Sapientem esse omnia . Esse sapientem histrioni similem, qui siue Thersitę siue Agamemnonis personam fingat, utrumque decentissimo gestu imitatur . Super choenice non sedendum, id est etiam futuri faciendam curam. Choenix enim diurna esca est . Pythagoras discipulos admonere solitus, ut ista quotidie, cum domum ingrederentur, dicerent: Vbi nam excidi? Quid feci? Quid ex his quę facere debui, omisi .