Latin
744.29 to 744.55
Marko Marulić, Repertorium 744.29-55
Unproofread scanNot analysed yet
Heraclitus, cum esset iuuenis, nihil se dicebat scire; ubi ad uirilitatis annos euaserat, nihil ignorare . Xenophanes dixit: Sapiens sit necesse est qui norit explorare sapientem . Qui semel fuerit sapiens, in contrarium habitum transire non posse. Sapiens et in tormentis felix . Philosophiam prudentia ęstimatione antecellit, ex qua reliquę uirtutes omnes oriuntur . Superbus. Xenocrati, quia semper seueritatem quandam uultu pręferebat, dicere solebat Plato, ut Gratiis sacra faceret . Bion elationem esse aiebat profectus impedimentum . Demetrius dicebat non esse paruum aut negligendum membrum supercilia; posse enim uitam omnem obscurare. Hominum factu turgidorum circumcidi oportere altitudinem, sensum relinquere . Antisthenis dicta Platonis fastum carpentis . Diogenes calcans aliquando Platonis lectum pręsentibus Dionysii amicis, quos ille inuitarat, dixit: Calco Platonis inane studium. Ad quem Plato: Quanto, inquit, o Diogenes, factu tumes, dum superbiam te calcare putas. Alii dixisse ferunt: Calco Platonis fastum, illumque respondisse: At fastu alio, Diogenes . Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus . Empedocles grauis ac seuerus . Heraclitus elationem eius ęstimationem sacrum morbum appellabat aspectumque mentiri . Secretum. Chilo interrogatus, quid esset difficile, aiebat: Archana, reticere . Pythagorici quidam dixerunt non esse omnibus pandenda omnia . Silentium. Chilo: Linguam semper quidem, sed in conuiuio pręsertim continendam . Theophrastus ad illum qui in conuiuio penitus tacebat: Siquidem, inquit, imperitus es, prudenter facis, sin uero peritus, stolide . Aures habemus duas et os unum, ut multa audiamus, loquamur pauca . Cleantes rogante quodam, quid nam filio crebro ingereret: Illud, ait, Electrę; Sile, sile, tene uestigium . Pythagorę discipuli quinquennium silebant . Heraclitus, cum rogaretur, cur taceret: Vt uos loquamini, inquit . Somnus. Magis humus lectus, esca olus, caseus panisque cibarius . Epimenides VII et L annos dormiuit . Diogenes culpabat eos qui sequerentur somnia dicens: Ea quidem quę agitis, nec in somnis, ut corrigatis, cogitare uultis; quę uero dormientes cernitis, ea curiose disquiritis .