Latin
744.90 to 744.113
Marko Marulić, Repertorium 744.90-113
Unproofread scanNot analysed yet
Sepultura. Crantor, cum rogaretur, ubi nam sepeliri uellet, dixisse fertur: Terrę in charis uisceribus abscondi placet . Diogenes, quoniam nec ancillam nec seruum habebat, rogatus, qui illum, cum obierit, ad sepulchrum efferret: Qui domo, inquit, indiget . Cautum lege, ut qui patrimonium consumpserit, se pulchro patrio non dignaretur. Democritus publice sepultus . Solitudo. Sapiens non uiuet solitarius secundum Stoicos. Est enim socialis per naturam . Chrysippus, cum sibi probro daretur, cur apud Aristonem cum plurimis non se exerceret: Equidem inquit, si inter plurimos intenderem, nunquam philosopharer . Heraclitus odio hominum percitus exiit uitamque in montibus ducebat olera comedens . Pyrrrho aliquando secum loqui deprehensus, cum interrogaretur, cur id faceret: Meditor, inquit, bonus esse . Similitudo. Crates Polemoni studio, ingenio, moribus similis. Ambo in eodem conditi sepulchro . Spes. Bias rogatus, quid esset dulce hominibus: Spes, ait . Aristoteles rogatus, quid sit spes: Vigilantia, ait, insomnium . Quod futurum est, neque nostrum est neque non nostrum . Seruus. Plato uenumdatur . Xenocratem emit Demetrius et liberum fecit; insuper pro illo satisfecit Atheniensibus . Diogenes dicebat Xeniadę, emptori suo, ipsum sibi, quamuis esset seruus, obtemperare oportere. Nam et medicus et gubernator, si seruus sit, utique illi paretur . Rogatus, cur mancipia andropoda sint appellata: Quia pedes, inquit, habent uirorum, animum autem, quem tu modo habes, qui hoc interrogas . Captus ac uenditus scire se dixit hominibus imperare. Fatuos esse dixit uolentes ipsum redimere: neque enim leones seruos esse nutrientium, sed econuerso illos seruire leonibus . Vnguium capillorumque partibus superfluis resectis non immingendum neque insistendum, id est seruos non conculcandos . Sacrificium. Pythagoras cruentas hostias diis offerri prohibebat solamque aram, quę esset sine sanguine, monebat adorandam .