Latin
744.56 to 744.89
Marko Marulić, Repertorium 744.56-89
Unproofread scanNot analysed yet
Somnum fieri, cum uis sensibilis circa principale soluitur nostrum . Theon Tithoreus Stoicus dormiens ambulabat. Et Periclis seruus in summo tecto . In somnis uisa sępe uera secundum Epicurum . Quomodo fit somnus . Senectutem malorum omnium portum asserebat Bion; siquidem ad ipsam cuncta confugere . Fortitudine, inquit, iuuenes cum sumus, utimur. At cum senescere incipimus, prudentia uigemus . Non esse improbandam senectutem, quippe ad quam omnes uenire cupimus . Diogenes rogatus, quid esset in uita miserum: Senex, ait, egens . Pythagorę sententia est seniores honorandos quodque tempore pręcederet, id honorabilius existimandum, sicuti occasu ortum, in sęculo principium fine, in uita autem generationem corruptione . Empedocles professus pharmaca quibus senectus arceatur . Sensus tollunt Cyrenaici, ut qui certam non inferrent motionem . Sensus quid secundum Stoicos . Pythagorici de sensu . Parmenides ait sensus minus esse exactos et idoneos ad iudicandum. Iudicium autem rationis esse . Sensus et rationis natura secundum Epicurum . Sensuum iudicium . Solem Anaximander dixit terrę ęquare magnitudinem et esse purissimum ignem . Anaxagoras dixit solem candens ferrum esse et Peloponesso maiorem. Cometas dixit errantium stellarum conuentum . Syderum, solis, lunę cursus. Solem esse purissimum ignem et terra maiorem. Eorum defectus . Empedocles solem ait ignis ingentem massam lunaque maiorem . Heraclitus solis eam esse magnitudinem quę cernitur oculis dixit; esse autem lucidissimam eius flammam . Solis cęterorumque syderum magnitudo ea est quę uidetur . Fulmina, tonitrus, pręster, strobuli, uertigines, terręmotus . Iris. Cometę . Sydera. Stellę cadentes . Suscipio. Lex, ne curator cum pupillorum matre cohabitet et ne is fiat curator, ad quem post pupillorum obitum substantia spectaret . Philolaus ob suspicionem affectatę tyrannidis interficitur . Spurcicies. Stilpo Crate Cynico semel ad id quod fuerat interrogatus non respondente, sed crepitum uentris emittente: Sciebam, inquit, te omnia potius quam quę deceret locuturum . Quod crepitus uentris non inhonestus sit .