Latin
SENECA
Marko Marulić, Repertorium 826
Unproofread scanNot analysed yet
Vaticinium. Pronosticum tempestatis et tranquillitatis . Pronosticum uenti. Item tranquillitatis, aquę, tempestatis . Pronostica ab arcu 90, . Fulmina futura portendunt. Auium auspicia . Nili ostentum Cleopatra regnante . Quid significet cometes . Qualem esse oportet, qui futurorum scientiam sibi uendicet. Qualem quenque promittant sydera. Hoc refutat . Victoria. Bis uincit qui se se uincit in uictoria . Cupiditatum uictor . Vota piorum impia ut Ęneę, Siculorum iuuenum, Scipionis, Deciorum . Demades Atheniensis uenditorem funeralium damnauit, comperto quod magnum lucrum optasset, quod contingere illi sine multorum morte non poterat . Vtrum uota frustra suscipiantur . Ne malis quidem optes deos infectos . Vtilitas. Inter commodum et bonum . Veritas Patet omnibus ueritas, nondum est occupata, multum ex illa etiam futuris relictum est . Veritatis simplex oratio est . Veritas in omnem sui partem eadem est . Venia quid sit et quare. Sapiens eam non debeat dare . Tam omnibus ignoscere quam nulli crudelitas est . Visus. Nihil peccabunt oculi, si oculis animus imperet . Visus fallax . Vestis. Cortices arborum plerosque texerunt. Item alię frigoris, alię ęstus uestes . Mundę uestis electio appetenda homini . Vsus. Tam bonoruum quam malorum longa conuersatio amorem inducit . Assuescendum est conditioni suę . Grauissimum est imperium consuetudinis . Ante animus corrigendus quam indurescat prauitas, sed nec indurata despero. Nihil est, quod non expugnet pertinax opera etc. . Vsu uitiorum obduratus incorrigibilis . Vindicta Frequens uindicta paucorum odium reprimit, omnium iritat . Nunquam scelus scelere uindicandum est. Non multum supra eum eminet quis, cui se irascendo exęquat . Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere . Vigilia. In Acilium Butam, qui uerso naturę ordine noctem peruigilabat et diem totum dormiebat .