Latin
827.1 to 827.30
Marko Marulić, Repertorium 827.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Vaticinium. Cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura pręsagit. Demum cum anima unum facta est, unum, inquam, quod in ipsa essentia animę inest, restat ut illico in unum quod est super essentiam conuertatur . Solent homines diuinare, quando sunt prope mortem . Mens non nisi diuino aliquo raptu e suo statu dimota uaticinatur . Prophetę, uates . Superiorum spirituum instinctu somnia, uaticinia, oracula fiunt . De prophetis . Vaticinium per somnia, per sincopam . Fit etiam uaticinium ex melancholici humoris contractione, animam ab externis negociis seuocantis, ut fuit in Socrate. Item per temperatam complexionem, per solitudinem, per numinis admirationem et per castitatem mentis Deo deuotę . Victoriam optimam esse se ipsum uincere, turpissimam a se uinci . Duo sunt quę uictoriam pariunt: aduersus hostes audacia, aduersus amicos infamię timor . Votum quid sit. Alcibiades de uoto . De uotis et precibus adorationeque . Votum imprudens siue precatio incauta . Vrbes conditę ad uitandam uim ferarum . Libri decem de republica . Ciues oportet erga suos mansuetos esse, erga hostes immites. Alioquin haud expectabunt, donec ipsos alii perdant, sed ipsi se ipsos perdent . Tunc rempublicam perituram, cum ipsam uel ęneus custos uel ferreus gubernabit . Ciuitatis interitus uidetur superbia, quando infimi homines summa sibi uendicant . Philosophi ciuitatibus dominentur uel qui dominantur, philosophentur 213, . Quattuor genera rerumpublicarum: optimatum gubernatio, paucorum potentia,gubernatio popularis, tyrannis . Potentia paucorum . Popularis gubernatio . Tyranni gubernatio . Quinque genera rerumpublicarum: regium, honorifici imperii studiosum, paucorum potentię cupidum, populare atque tyrannicum . Quattuor figurę ciuilitatis . Sit ergo urbs procul a mari atque portu, non mercaturę pręsertim cauponarię dedita, non luxuriosa, non diues. Sit temperata ciuitas et sobria et pudica, prę cęteris uere pia 280, . Coloni qualiter eligendi et disponendi . Vrbis designatio ac situs . Bonus ciuis qui legis latori magis quam legibus paruit . Habitationum ordo .