Latin
827.31 to 827.46
Marko Marulić, Repertorium 827.31-46
Unproofread scanNot analysed yet
Arcendi a gubernatione reipublicę qui circa diuina sunt negligentes . Coetus ciuilis qualis esse debeat . Veritas. Discendi cupidum necesse est statim a pueritia ueritatem omnem summopere affectare . Veritas profecto tum diis tum hominibus dux omnium est bonorum . Validior quidem ueritas est quam falsum, cum ueritas esse sine falso possit, falsum absque ueritate consistere nequeat. Non enim falsum quicquam dicitur: nisi saltem uerum sit, illud esse falsum . Super ueritatem nihil . Pręstantior est uero ueritas . Veritas est naturę cuiusque pura integritas et integra puritas . Res uere cognoscere nequimus, nisi formemur ideis . Vigilia. Pater familias non totam noctem dormiat: dominus excitetur ante seruos, domina ante ancillas. Somnus enim multus nec corporibus nec animis nec rebus gerendis natura conducit . Olympiadorus Platonicus scribit Aristotelem uidisse hominem qui dormiret nunquam soloque aere radiis solis exposito uiueret . Visus quomodo efficitur. Cuius rei gratia oculi . Vsus. Habitum diuturna consuetudine roboratum momento labefactare non naturę corporalis est, sed excelsioris atque diuinę . Vindicta. Neque ulcisci decet neque malefacere cuiquam hominum . Vindicta diuinę iustitię in eos qui patrem aut matrem occiderint . Venatio ne sit nec piscium nec uolatilium, sed pedestrium dumtaxat .